ALMENACH seu ALMANACH

ALMENACH seu ALMANACH
ALMENACH seu ALMANACH
Ephemeris seu Kalendarium, quod nomen ab Arbibus impositum censer Ios. Scaliger. ad Manilium et Propertium, conflatumque ait ex articulo Arabum al et Graecorum voce μην`, mensis.
Alii ab Aegyptiis longe ante Arabas celeberrimisolim Astrologis, profectum vocabulum asserunt; cum conster ex Porphyrio, Appellationem Almenach et descriptionem Almenachicam (Α᾿λμεναχικὰ) ipsius aetate etiam passim usitatam fuisse, apud Aegyptios, ex ipsius verbis, quorum Eusebius meminit de Praeparat. Euang. l. 3. c. 4. Ita ut sic appellârinr praedictiones rerum maxime. contingentium ex ordine serieque mensium dispositas atque deseriptas. Vide Olaum Wormium in Fastis Danicis l. 1. c. 2. apud Car. du Fresne Glossar. et infra Kalendarium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”